|
27.01 19:57 - , , , , , , , , . . , ,
: panazea :   
: 1667 : 0 :
4

: 27.01 20:00

    -    Blog.bg     -  Blog.bg
1308 Anonymi Descriptio Europae Orientalis , , , , , , , , . . , , - - . Notandum autem hic quod Rutheni, Bulgari,Rasenses, Sclaui, Bohemi, Poloniet Pruzeni loquuntur unam et eandem linguam, scilicet Sclauonicam , ex quo patet quod lingua Sclauica maior est etdiffusior omnibus linguis mundi. Descriptio Europae Orientalis - (. . - . - . - . ), : 2013. ["The Description of Eastern Europe", Edition: Sources for Serbian History, Medieval Sources, vol. 2]

https://www.academia.edu/4904999/Descriptio_Europae_Orientalis_-_._._-_._-_._2013._The_Description_of_Eastern_Europe_Edition_Sources_for_Serbian_History_Medieval_Sources_vol._2_

, ,

ANONYMI DESCRIPTIO EUROPAE ORIENTALIS A


EUROPAE ORIENTALIS

Tres sunt partes principalesmundi: Asia, Africa et

Europa.Asia extendit se a meridie perorientem in

septentrionem.Vocaturautem hec pars mundi

Asia aquadam muliere sic dicta que

imperium orientis apud antiquostenuit.

Europa extendit se aseptentrione in occidentem. Diciturautem Europa afilia regis Agenoris

que sic nominabaturet imperiumtotius Europe apud antiquos tenuit.

Africa autem extendit se aboccidente in meridiem. Dicitur autemhec pars mundi

Africa a quadammuliere sic dicta que filia fuit Libani

regis et apud antiquos imperiumAfricetenuit. Ex hiis apparet manifeste

Asiam tenere dimidium totius orbis ,Europam autem et Africamalterum dimidium.

Asia autemdiuiditur in Maiorem et Minorem.

De Asia Maiori

dominus de Curcosatis plene tractauit. De Asiaautem

Minori et de aliquibuspartibusEuropesuperficialiter,demoribus et condicionibus hominumet prouinciarum contentarum indictis partibus

Europe est hic per-tractandum

. Et quia prima

parsEurope uocaturThracia,quenuncGrecia appellatur, ideo primo deThracia

seu de imperioConstantinopolitanoest

dicendum,deinde de regnorum

condicionibusRasie, Bulgarie, Ruthenie,Albanie, Hungarie Polonieque

tractandum est.Quantum ad Greciam, siue imperium Constantinopolitanum,

dicendum quod

dictum imperiumcontinet duas partes, uidelicet AsiamMinorem et Thraciam dictam. Etideo imperium illud dinoscitur

esse permaximum et opulentumualde. Prima enim pars imperiidicti

estAsiaMinor,in quasuntille ciuitates famose quas nominatbeatusIohannesinApocalipsi,uidelicetEphesus,ad quam scribitapostolus Epistulam ad Ephesios,Philadelphia, Laodicia, Thyatira,Pergamum et Sardis. Ibi est et

Calcedonia, maxima ciuitatum ,ubi consueuerunt concilia

generaliacelebrari. Ibi est et Nicomediaadquam Hannibal, princeps Carthaginis,timore Romanorum fugiens uenenoanimam expirauit. Preter hasciuitates famosas sunt in ipsa Asia,que nunc a Grecis Natuli

appellatur,quadringente magne ciuitatesexceptis oppidis, castris, fortaliciis etuillis innumerabilibus.

Irrigaturtota terra dicta quindecim fluminibusnaualibus. t circa Thraciam, uelcirca

partesConstantinopolitanas, irrigatur Danubio , permaximofluuiorum, qui perHungariamtransiens in Bulgariam perforatAlpes et totus se frangit in quodammagno precipitio cuius rugitus

ad tres dietas auditur. Inde diuiditurin septem capita et transiens

perdictam terram intrat

MarePonticum,

uel,secundum alios,Mare Magnum.Continet hec pars Grecie

septem prouincias, uidelicetBithyniam, unde oriundus fuit beatusLucas; dicitur enim

Bithynia aquodam rege sic nominato.Galatiam, a Gallicis nominatam quiaa Gallorum gentibus olim

extititoccupata. Ad incolas huiusprouinciescribiturEpistulaadGalatas. Verum est etiam quod circaConstantinopolim est castrumquoddam quod uocatur Galata.Isauria, sic dicta quia est referta etsarcita

omnibus bonis Phrygia , in hac fuit sita illafamosissima ciuitatum Troia.

Lydia , in hac prouincia olim eratsedes regni Asie. Est enim quasiinsula eo quod a duobus magnis

fluuiis naualibus, scilicet Ela etPactolo,

circumdatur. Caria, inhac est fluuius Aruius nomine quiharenas permixtas auro copioso

continet.

Pamphylia, a Pamphylorege sic dicta.Asia prefata, que est pars

Grecie,continetinsedictas

prouincias.Ab oriente circumcingiturTurcis, a septentrione Tartaris etRuthenis, ab occidente Bulgaris etCumanis, a meridie Thracia. Terraest in omnibus habundans et fertilisin pane, uino, piscibus, carnibus,auro, argento, serico, sed hominesillius terre sunt ualde imbecilles etin nullo apti

ad prelium et ideoreddunt tributum Turcis etTartaris.

Vnde, quia dictis Turcisnolebant reddere tributum, ab eisdemseptimo anno transacto tota terradicta

fuit deuastata depopulata et depauperataet ex hocest multum imperatoris Constantino-politani diminuta potentia. Homines incole dicti christianisunt,actamen scismatici perfidi.

Secunda pars Grecie diciturThracia, a filio Iafeth, filii Noe, sicnominata . Inde Grecia quasiThracia. In prima parte huius Traciecirca Mare Mediterraneum in quodammonte non nimium eleuato est sitailla famosissima ciuitatumConstantinopolis , a Constantino imperatore sic dicta. Nam primo Bysantium appellabatur. Hancciuitatem dictus Constantinus imperator in magnitudine diuitiis acmeritis fere Romane coequauitciuitati. In ea sunt duo palatiaimperialia de porfido marmorefabricata mire pulchritudinis et, quiafilii imperatorum qui in eisdempalatiis nascebantur uocabanturporfirogeniti,sicdictiuelapalatiis quia porfido erantconstructi

uel quia super porfidemlapidem quando nascebanturin ipsosuo ortu ponebantur, indeinoleuit quod filii omnesimperatorum uocanturporfirogeniti.Notandumtamenquodhic imperator qui nunc imperat nonuocatur porfirogenitus, sed Andronicuseo quod, quando natus fuit, patersuus Michael Paleologusnondum usurpauerat sibi imperiumConstantinopolitanum. Et ideo non nominatur ut filius imperatoris.In ea etiam ciuitate estecclesia mire pulchritudinis adhonorem sancte Sophie consecrata.Ciuitas dicta et regio in circuitu queproprie Thracia appellaturab orientecircumcingitur Propontide. Propontide enim uocatur arcitudo illius maris ubi de Constantinopoliest introitus ad Mare Magnum undeitur ad Asiam Minorem, Turcos etTartaros etceterosbarbaros,habenslatitudinem solum septem stadiorum,antiquitus autem uocabatur Helles-pontus. A meridie circumcingiturMari Mediterraneo unde et portum nobilissimum et permaximum habet. Circa portum istum de uoluntateimperatoris Ianuenses tenent duasciuitates quarum una uocaturTrapezus, altera Sinope. Ille autemqui preest eis uocatur comino, idest marcio. Ab occidente circum-cingitur Macedonia, que fuit patriaAlexandri, in qua est illa famosa ciuitas Philippi ad quam scribitapostolus Epistulam ad Philippenses.Sed nunc est quasi destructa, apparettamen adhucstabulum marmo-reum Bucephali , equi dicti Alexandri. A septentrione circum cingitur Danubio quidiuiditur in septem capita, utdictum est, quorum, quodlibet est,habens in latitudine ad tres leucas.Preter hanc prouinciam queThracia proprie dicitur continethec pars Grecie septem alias prouincias.Primo uidelicet Macedoniam, sicdictam a Macedone rege In hac est Mons Olimpus qui intantum extollitur ut in cacumine eius, nec uenti, nec nubessentiantur. Habundat multum uenis aureis et argenteis. In ea etiamest campus pulcherrimus, totusplanus,habensinlongitudinetresdietas et totidem in latitudine.Irrigatur duobus fluuiis naualibus. Aboriente habet Constantinopolim, uelThraciam, a meridie Achaiam, aboccidente Thessalonicam, a septentrione Ruthenis circumcingitur. Secundo Thessaliam, a Thessalo rege sicnuncupatam. Est enim hec regio multum lata et opulenta, unde etusque ad hodiernum diem reseruatsibi nomen regni : uocatur enimregnum Thessalonicense. In ea estilla ciuitas famosa que uocaturThessalonica,unde et tota regionominatur, habens portum marislatissimum. In ea etiam est MonsParnassus, olim Apolloni consecratus. NuncautemuocaturSfeptagoria quod idem est quod mons sanctus eoquod ibi est multitudo monachorum Grecorumanachoretarum qui calogeridicuntur. Hec fuit patria illiusfamosi militis Achillis. In ea primoequi domiti fuerunt et denarii aureifabricati. Quattuor magnis fluuiis naualibus irrigatur. Magnam partemistius prouincie, seu regni, possidetrex Rasie, seu Seruie, et hoc nominedotis eo quod filiamimperatoris quinunc imperat duxit in uxorem.Circumcingitur enim hec prouincia aparteorientisMacedonia,ameridieAchaia, ab occidente Rasia et Seruia, a septentrione Bulgaria. Notandumest hic quod inter Macedoniam,Achaiam et Thessalonicam estquidam populus ualde magnuset spatiosus qui uocanturBlachi. Qui et olim fuerunt RomanorumpastoresacinHungaria,ubierantpascua Romanorum propternimiamterre uiridatetem etfertilitatem,olimmorabantur sed tandem ab Hungaris indeexpulsi ad partes illas fugierunt.Habundant enim caseis optimis,lacte et carnibus super omnesnationes. Terram enim horum Blachorum , que est magna etopulenta, exercitus domini Caroli-qui in partibus Grecie moratur- fere totam occupauit et ideoconuertit se ad regnumThessalonicense et actu mariterraque expugnauit ciuitatemThessalonicensem dictam cumregione circumadiacente. TertioAchaiam , sic dictam ab Acheorege. Hec prouincia, preter partemque iungitur Macedonie, undique estcircumdata mari et ideo fere insulaest. Caput huius prouincie estCorinthus que, proptersuampulchritudinemetnobilitatemquam olim habuit, uocabaturGrecie decus. Ad hoc dirigitapostolus Epistulam ad Corinthios.In ea etiam sunt ciuitates alie ualde famose, uidelicet Patrae ubi beatus Andreas fuit crucifixus etcorpus eiusdem iacet reconditum ,Clarentia, Andrauilla et multe alie.Vulgariter prouincia hec Morea uocatur, Latine uero PrincipatusAchaie. Huius principatus partemoccupauit princeps, filius regisSicilie, sed et ceteras partes quasiGallici et Latini tenent occupatas. Irrigatur hec prouincia uno magnofluuio nauali qui Erymanthus uocatur. Hic lapidem asbeston nomine gert qui semel accensusnumquamextinguitur.Candidissimeetiam merule in terra illa nascuntur.Quarto Helladiam, ab Helladio regesic dictam, sed nunc Atheniensis Ducatus uocatur. In ea enim suntciuitates Athenarum, Thebana,Peloponnensis et Academia ,olim uilla philosophorum. Est enimhec prouincia inter Macedoniam etAchaiam uersus Constantinopolimsita et regitur tota a Gallicis etLatinis Quinto Lacedemoniam,in ea estNigropontus que a Gallicis etiam et Lombardis regitur etinhabitatur. Est hec prouinciaparuainquantitate,tamenmultumdeliciosa et insularis. Sexto Epirum,a Pyrrho, Achillis filio, sic dictam,que nunc Terra despoti uocatur.Magna prouincia est et lata, habensin se ciuitates Neupotasensem,†Gridensem†, Belgradensem et†Siuaricensem† et multas aliasciuitates et castra. Partem huius prouincieprincepsAchaie,filiusregis Sicilie, ratione uxoris que estdespotifilia, occupat-licet frateruterinus uxoris eiusdem principis,qui nunc de nouo filiam imperatoris Constantinopolitani duxit in uxorem, impugnet eum uiriliter et proficiat multum contraeum, ut dicitur. in qua fuit colossus eneus cuiusaltitudo erat LXX cubicorum. Dehac autem insula et urbe Rhodia fuit Ptolemeus qui fecit astrologiamsuam. Hanc insulam cum ciuitatesua Rhodia nuper hospitalarii occuparunt cum magno damnorerum et personarum suarum. Dehac etiam insula fuit Menedemus, precipuusAristotelisdiscipulus.Secunda est Delos. Delos inGreco idem est quod manifestatioquia prima apparet inter insulas.Vocatur et Ortygia proptermultitudinem coturnicum queibi sunt et a Grecis ortygie uocantur. Tertia uocatur Tenedos In hac naues collecte fuerunt aGrecis contra Troiam. Quarta uero Mytilene, per quam de SyriaetCypro nauigatur in Italiam, de qua apostolus in Actibusapostolorum: difficilem habuimusaccessum propter bithalassum ,idest litus in mare protentum. QuintaIcaria, hec nullum portumhabet.Sexta Melos, quasi rotundissima. SeptimaParion, sic dicta quiagignit candidissima marmora etsardium lapidem . OctauaChion . Nona Samia , ex quafuerunt Sibylla Samia etPythagoras Samius a quophilosophienomenestsumptum.Decima Abydos, que est iuxtaPropontidem et Hellespontum. Inhac Xerxes fertur fecisse pontemex nauibus et inde in Greciamtransisse Vndecima Coos, ex quaHippocrates medicus fertur fuissenatus. Dicitur autem artelanificii prima in ornamento feminarum claruisse. DuodecimaCephalonia, hec est iuxta Achaiamet Terram despoti , pertinet tamenad Principatum Achaie.Est et octaua prouinciaipsius Grecie secundum rei ueritatem Dalmatia , a Delmi, maximaciuitate eiusdem regionis,sic dicta-licet eadem ciuitas postmodumuocata fuerit Salona que nunc est destructa. Hec enim prouinciahabebat annexas prouincias Rasiam,uidelicet Seruiam, etCroatiam et protendebatur usque in HistriampropeVenetiasadtresdietas.Quequidem prouinciacumadiunctisregnis tempore bonorum imperatorum de Constantinopolierat prima prouincia Grecie, seddeficiente imperio,necin primorobore stante,partem huius prouincieoccupauerunt Veneti, partemHungari . Regiones autemcircumadiacentes sic preoccupa-uerunt Sclaui et Hungari quod iamnon uidentur pertinere ad dictumimperiumConstantinopolitanum .Fuit enim et adhuc est interomnes partes mundi dictumimperium Constantinopolitanum permagnificum Nampreterciuitates Asie Minoris que suntnumerate supra que est primapars Grecie, seu imperiiConstantinopolitani , in prouinciissecunde partis, scilicet Thracie, etinsulis memoratis exceptis castris,fortaliciis, oppidis et uilliscomputantur ab expertis aliequadringente ciutates et plures,potius quam pauciores Sed hoc nos non credimus , nunclicet credamus quod antiquitus benefuerunt tot quia multe ruineciuitatumibidem uidentur. Estetiam dictum imperium, quantum ad secundam partem suam, scilicetThraciam , opulentum ualde,habundans nimiumauro, argento,serico, pane, uino, carnibus etomnibus uictualibus. Omnesprincipes Grecie acceteri nobiles etomnes de imperatoris familia uaduntinduti sericeis et deauratis pannisuel scarleto forrato de nobilibuspellibus.Vestesportantcommuniterlongas, scissas tam retro sicut ante, cum largismanicissicutdalmatica(unde dalmatica est quoddam genusuestimenti Grecum a Dalmatia sic dicta que secundum unamconsiderationem est octaua, secundumuero aliam prima prouincia Grecie,quia in illa parte Grecie maximetalibus uestibus utebantur). Interceteras magnificentias prefatusimperator Constantinopolitanus habet has: nam numquam equitatquin duo uel tria milia armatorumipsum precedant et sequantur interpeditesetequites.Raroincameracomedit , sed semper in aulacommunipermaxima in locoeminenti. Nullus autem alter comedit ipso comedente,nec mensesunt apposite preter suam. Tenenturtamen omnes principes eius et nuntiiqui ad eum mittuntur interesseprandio suo et stare pedesquousquecomederit coram ipso etunumquemque eorum, etiam sitria milia essent, exeniat imperator de nouo ferculo etfamulus cuiuslibet recipit paratus dictum exenium et apportat addomini sui hospitium Preter dictumexenium quod omnidie recipiunt habent prebendas etprouisiones ab eodem imperatorelargas et magnas. Nam ille qui uaditcum quinque equis recipitprebendamproXXVequiset XXXV hominibus et ideo contingitfrequenter quod pauperes nuntii protrahuntquam possuntdetempore ut diuites efficiantur. Omnesqui uadunt ad dictum imperatorem uisitandum, et quotienscumque, cum magnis exeniis in pecunia et sericeispannisexeniantur abeodem et presertim hoc circanuntios obseruatur.Et licet sit ita magnificusidem imperator, est tamen ualdeimbecillis in potentia eo quod Grecicommuniter sunt effeminati et innullo ad arma apti. Sunt tamenastuti et dolosi et ideo, si contingateos quandoque uincere, malitia etastutia dictam uictoriam assequuntur Omnes sunt scismatici perfidi etab eorum scismate deriuantur omnia scismata inter ceterasnationes scismaticas, uidelicet in Rasia, Seruia, Bulgaria, Ruthenia ,Georgia et omnes nationes orientales que Christi nomeninuocant exceptis Cypressibus etArmeniis inter quos etiam multisunt scismatici. Nam patriarchaConstantinopolitanuspreestomnibusregnis dictis in spiritualibus,quantumadclerum, sicut intercatholicos papa- licet non tantamauctoritatem ostendat quia enimimperator Grecorum prefatus homoest muliebris et nullius ualoris, necconsilii in armis et iterum quia perTurcos est nimium debilitatus. Idcirco ad presens est melius tempusipsum imperium per dominum Carolum recuperandi quamfortassis umquam erit. Vnde et ipsi Greci et omnes scismatici prefatinimium formidant transitum domini Caroli quia, si Christo duce transiret eo modo quo ipsum decetet expedit secundum credulitatemomnium, infra unum annumoccuparet dictum imperium etprefatas nationes scismaticas. Albania Consequenter dicendumest deAlbania,que est coniuncta Grecie immediate a parte meridiei etest sita inter Rasiam et Terramdespoti. Est enim hec Albaniaregio satis lata et magna habenshomines bellicosos ualde: sunt enimoptimi sagittarii et lancearii. Quattuor fluuiis magnis tota hecregio irrigatur, uidelicet Ersenta ,Mathia, Scumpino , †Epasa† Terra est fertilis in carnibus, caseiset lacte, inpaneetuinononmultum habundant, sufficientertamen habent, presertimnobiles.Ciuitates, castra, oppida,fortalicias et uillas non habent, sed habitantin papilionibus et semper mouenturde loco ad locum per turmas etcognationes suas. Habent tamenunam ciuitatem que uocaturDyrrachium et est Latinorum. Abea enim habent pannos et alianecessaria. Partem huius regni cumciuitate Dyrrachena predicta tenetnunc princeps Tarentinus, filiusregis Sicilie, et hoc ex uoluntatelibera illorum dominorum de terraqui ipsum, propter naturalemamorem quem habent ad Gallicos,sponte et libere eum in dominumreceperunt. De Apulia et deciuitate Brundisina una noctepotesttransiriinDyrrachiumetdeDyrrachio per Albaniam potestiriinGreciametinConstantinopolim ualde faciliter etbene absque difficultate uiarum etpericuloaquarum et hanc uiamfaciebant antiquitus imperatoresRomanorum , ut Iulius Cesar,Octauianus Augustus et ceteri imperatores . Nam nimium tediosum est exercitum tam copiosum ducere tanto tempore per mare et pertam longam uiam. Dictum Albanie regnum nunc regem nullumhabet, sed terra diuiditur perprincipes terre qui ipsam regunt etipsi nulli subsunt. Dicitur autem hecprouinciaAlbaniaeoquodalbocrine homines illius regionisnascuntur. Canes sunt in ea ingentismagnitudinis et tante ferocitatisquod etiam leones perimerent. Vnde et Plinius refert quodAlbani miserunt unum canemAlexandro Magno qui de leone,elephante et tauro in stadiotriumphauit. Oculos habent depictoset glaucos in pupilla adeo quod melius de nocte uident quamde die. Et ideo sunt magni fures etde nocte discurrunt sicut et de die.Duas tamen constat esse Albanias:unam in Asia que est circa Indiamet de illa non loquimur hic, aliamesse in Europa que est de imperioConstantinopolitanodeiure et dehac loquimur hic. Duasprouinciascontinet in se, uidelicet Clisaram et Tumurist . Preter has duasprouinciashabetiuxta se et aliasprouincias,uidelicet Cunauiam ,Stephanatum , Polatum, Debre.Que quidem prouincie sunttributarie eisdem Albanensibus etquasi serue quia exercent agri-culturam et colunt uineas ipsorum ac seruant necessaria indomibus suis. Homines istarumprouinciarum non mouentur delocoad locum sicut prefati Albanenses,sed habent stabiles mansiones etoppida, nec sunt pure catholici, necpurescismatici.Sitamenessetquieis uerbum Dei proponeret,efficerentur puri catholici quianaturaliter diligunt Latinos, utdictum est. Habent enim Albaniprefati linguam distinctam aLatinis, Grecis et Sclauis ita quod innullo se intelligunt cum aliisnationibus. Et hec de Albania dictasufficiant. De regno Rasie Viso superficialiter deimperioConstantinopolitano et deAlbania nunc accedendum est adregnum Rasie quod eidem imperioet Albanie est coniunctum imperio tamen ex parte occidentis,Albanie uero ex parte meridiei.Regnum enim hoc, uidelicetRasie, duas habetpartes.Prima,que est principalis, dicitur Rasia,sic appellata a nomine cuiusdamfluuii ipsam irrigantis qui et Rasiauocatur. Continet enim hec pars tresprouincias, scilicetKelmiam,Dioclam, unde et Diocletianusimperator extitit oriundus, etMaritimam Regionem. Diciturautem hec prouincia RegioMaritima quia ciuitates et castrasunt uel supra mare immediate,uelsatis prope, et est regio satisamena et opulenta. In ea metro-polis est ciuitas Antibarensis quedicitur Antibarum quia est sitacontra Barum ubi corpus beatiNicolai iacet reconditum et dedicto Baro una nocte potest transiri permareinAntibarum.Antibarum autem distat a litoremaris ad unam paruam leucam In hac Maritima Regione habitatoreseiusdem sunt puricatholicietquasi Latini. Ceteri autem eiusdemregni et rex sunt scismatici perfidi etideo nimium persequunturdictoscatholicos et permaxime ecclesiasLatinorum destruunt, dissipant etinuadunt prelatos et captiuant etplurainexquisita mala faciunt etideo dicte ecclesie sunt pauperes. Preterhoc etiam quod sunt scismatici sunt et heretici pessimi,infecti ab hereticis qui fugiunt adpartesillasafacieinquisitorumetideo magis sunt infesti christianiset catholicis. Irrigatur enim hecprouinciaunomagnofluuionaualiqui uocatur Drimus. Habet etiam in se lacum habentem in latitudineXXXX leucas et ideo dicta regiotum ex mari, tum ex fluuio, tum exlacu habundat in piscibus nimium.Iste prouincie omnes una cum Rasia, queest principalis, adiacent immediateimperioConstantinopolitano. Secunda pars huius regniuocatur Seruia a condicionibus populorum,sicdictaquiaquasiomnes sunt seruilis condicionis.Continet enim in se tres prouincias,uidelicet Bosnam, Maciam etMarciam . Est enim hec pars regnisita circa Hungariam ita quodnullum est medium inter ipsam et Hungariam. Preterquam inMaritima Regione dicta, ubi suntsex ciuitates, in toto regno prefatononestaliquaciuitas.Sunttamen in eo multa castra, fortaliciaet magne uille de trecentis etquadringentis domibus de lignis et asseribus edificatis sine aliqua clausura Habundat enim dictumregnum in argento et plumboetferro. Nam rex Rasie habet actu insuo regno et circa MaritimamRegionem septem argentifodinas.Alias, dictumregnum estfertile in pane etcarnibus et lacticiniis, sed deficitin uino et piscibus. Namcommuniter non bibitur uinum ibi ,sed ceruisia et lac. Rex tamen etbaronesutunturuinoincopia,aMaritima Regione portatum.Homines regni dicti sunt procere et pulchre stature tam uiri,quammulieres, sed uiri nullius fortitudinissunt ad arma. Vnus enim probus inarmis pelleret L ex eis . Equi inpartibusillisexceptisualdepaucissunt parui ut roncini, tamen fortes et agiles ad currendum.Irrigatur duobus fluuiis magnis,uidelicet Narento et Bistrice .Terra prefati regni alicubi estmontuosa ualde et fortis, sedcommuniter est plana et paruoshabens collos .Inhocregnofuitsemperunusrex,sednuncsunt duoreges: unusregnansinRasia,ethicestmaioretuocatur Vrosius (hocenimnomineuocanturomnesregesRasie),alteruocaturStephanusethicregnatinSeruia, queestaparteHungarie.Ambo enimregessuntfratres uterini, sed primogenitusest rex Seruie Stephanus. Hicenim postmortempatrisregnauitin utraque parte regni et in totoregno duobus annis. Quadam autemuice cursitans quendam equumde ipso cecidit et crus turpiter fregit. Cernens se in periculo mortispositumacpro tunc esse sineprole tradidit regnum fratri suoiuniori qui tunc Milutinus uocabatur, nunc autem Vrosiusdicitur. Quidam tamen dicuntquod tradidit ei regnum simpliciteret renuntiauit regno in manibus suis,quidam alii dicunt, et hoc idem rexStephanus fatetur, quod non tradiditsimpliciter, necrenuntiauit sed sub condicione si uiueret,quod regnum sibi restitueretur; siuero tunc moreretur , quod haberetregnum. Sed frater iunior intransregni possessionem numquamipsi fratri restituit licetconualuisset, sed tenuit iam perXXVI annos et adhuc tenetueridicus. Propter quod ortum estbellumetdissensiointerdictosfratres usque ad hodiernumdiem.Est enim dictus rex Stephanus homoiustus, bonus et in ritu suo reputatusmultum sanctus, catholicosdiligens et amplectens. Habetenim in uxorem filiam regisHungarie, sororem regine Sicilie,ex qua habet prolem decentem utriusque sexus, nec umquamhabuit aliam uxorem.RexueroVrosius , quimaiorempartemregnioccupatet regnatuersusGreciam homoestuersutusetmendax,nullumiuramentumuelpactum,quantumcum quead sancta Dei EuangeliaetsupercorpusChristiacreliquiassanctorumiuraret,seruans , multitudinemuxorum simulactu habens inter quashabetnunc filiamimperatorisConstantinopolitani cumquahabetmagnamterraminGreciacirca Thessalonicam. Filiumnullumhabet,sedtamenquendambastardumaquadam communimulierculaetunamfiliamquam habuit afiliaregisHungarie, sororeregineSicilie,quefuitmonialisprofessaetuelataXXXIIII annisetinmonasterioinclusa. Filieenimsueiamdicte deditduos maritos, bastardoetiamduasuxores. Catholicosnimiumpersequitur ethabetodio, proptertimoremtamen dominiCarolialiquodsignumdeuotionisnititurostendereuersusRomanamecclesiam utecclesiaRomanadominumCarolumprohibeat uteundem nonimpugnetaceademcausa domini Caroliamicitiampetit.Sedre uera totum est figmentum, necaliquid seruabit de promissis nisinimio terrore perterritus. Timet enimdominum Carolum ex duplicicausa . Primo ex parte MaritimeRegionis quia totus exercitus dictidomini Caroli oportet quod transeatperterramillamettunc,siuellet,facillime totam terram illam bonamet opulentam ac argentifodinasdictas occuparet, et homines deterra,quiacatholici et Latini essedinoscuntur,hoc libenter uellent et,si hoc perderet , potiorem partemregni sui perdidisset,secundo, quia regnum Rasie dictum immediate est coniunctum Grecie,nec distat a Thessalonica. Vidensquod exercitus dicti domini Caroliest sibi prope et est iam quasi superterram quam habet in dote ab imperatore,cernens se eidem exercitui nonposseresistereacregnumsuumetterram dictam in periculopetitpacem atque concordiam - licetalias ubi posset facere, totumoppositumfaceret. Et hec decondicionibus regni Rasie dicta adpresens sufficiant. De Bulgaria et Ruthenia Post hec de Bulgaria etRuthenia dicendum est quecircumadiacent Grecie ex septentrionali parte. Bulgaria estunum imperium magnum per se. Sedes autem imperii dicti est apud Budinium, ciuitatem magnam. Imperatores autem eiusdem imperiiomnes uocantur Cysmani . Terraest multum lata et spatiosa ac delicata . Est enim decemfluminibus naualibus irrigata, siluiset nemoribus decentibus constita ,habundans in pane, carnibus,piscibus,argentoetauroetmercimoniis multis et maxime ceraet serico . Nam in ea sunt multeargentifodine. Et fluuii etiamomnes trahunt arenam permixtamauro. Vnde ex mandato imperatoriscontinue lauaturet colatur aurum.Etiam permedium istius imperiitransit Danubius fluuius qui itaexcrescit ex multitudine aquarumin ipso intrantium quod alicubi continet in latitudine spatiumXIIII leucarum Animalia unicornia, tigrides etcastoria nimis habundant in terrailla. Que nec est multummontuosa, nec nimium plana,alicubi tamen sunt montes excelsi ualde et terra multum plana. Olimistud imperium ad imperiumConstantinopolitanum pertinebat etadhuc pertinere deberet, si essetpotens imperator.Postmodum autemrex Hungarie Andreas dictumimperium sibi subiecit et perlongum tempus fuit sub dominioregis Hungarie. Vacillante autem Hungaria Tartari preoccupauerunt dictum imperium et fecerunt eum sibi tributarium. Nunc seruit Tartaris sub tributo. Nam hominesillarum terrarum communiter nonsunt bellicosi, nec habent usumarmorum.Iuxta hoc imperium estet alia terra permaxima que uocaturRuthenia que etiam similiter adiacetGrecie ex eadem parte septentrionis sicut et Bulgaria, tamen est supraBulgariam. Hec autem terra habet consimiles condiciones cum Bulgariaet ab eisdem fluminibus irrigatur nisi quod loco imperatoris habetunum ducem permaximum uirorumqui uocatur dux Leo. Filiam huius Leonis duxit nunc in uxorem rex Hungarie Carolus. Olim fuit hecterra sub imperio, postmodum subHungaria, nunc autem est subtributo Tartarorum que madmodumet Bulgaria. Omnes iste nationes sunt scismatice perfide linguam eandem habentes. Notandum autemhic quod Rutheni, Bulgari,Rasenses , Sclaui, Bohemi, Poloni et Pruzeni loquuntur unam et eandem linguam, scilicet Sclauonicam , ex quo patet quod lingua Sclauica maior est et diffusior omnibus linguis mundi.

(. Descriptio Europae Orientalis DEO) , 1310 . , , , 13 . , , (), , , . , 14 .

Anonimni opis istočne Evrope(lat.Descriptio Europae Orientalisili, kraćeDEO) je geografski i politički traktat sastavljen od strane pisca nepoznatog imena1310. godine. Pripada spisima nastalim kako bi inspirisali ponovno osvajanjeSvete zemljekoja krajem 13. veka u potpunostipadau ruke muslimana. Sadrži veoma značajne podatke o istorijiVizantijskog carstva, Albanije,Raške(Srbije),Bugarske,Ugarske,ČeškeiPoljske. Bio je namenjen bratu francuskog kralja,Karlu Valoi, koji je početkom 14. veka nastojao osvojitiCarigradi obnovitiLatinsko carstvo.

? Jesu li SLAVENI JEDAN NAROD? Povezuje li Slavene SAMO JEZIK? ? ? ? ? ? , , , , , , , , , , , , , , , ? ? https://www.youtube.com/watch?v=-u6R6XFBmAc




:
4



, .

: 55791
«  , 2023  
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031